Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Postumius Milioniam oppugnare adortus vi primo atque impetu, dein, postquam ea parum procedebant, opere, vineis demum iniunctis muro cepit.

ibi capta iam urbe ab hora quarta usque ad octavam fere horam omnibus partibus urbis diu incerto eventu pugnatum est; postremo potitur oppido Romanus. Samnitium caesi tria milia ducenti,

capti quattuor milia septingenti praeter praedam aliam.

inde Feritrum ductae legiones, unde oppidani cum omnibus rebus suis, quae ferri agique potuerunt, nocte per aversam portam silentio excesserunt.

igitur, simul advenit /consul, primo ita conpositus instructusque moenibus successit, tamquam idem, quod ad Milioniam fuerat, certaminis foret;

deinde, ut silentium vastum in urbe nec arma nec viros in turribus ac muris vidit, avidum invadendi deserta moenia militem detinet, ne quam occultam in fraudem incautus rueret;

duas

604
turmas sociorum Latini nominis circumequitare moenia atque explorare omnia iubet. equites portam unam alteramque eadem regione in propinquo patentes conspiciunt itineribusque iis vestigia nocturnae hostium fugae.

adequitant deinde sensim portis urbemque ex tuto rectis itineribus perviam conspiciunt et consuli referunt excessum urbe; solitudine haud dubia id perspicuum esse et recentibus vestigiis fugae ac strage rerum in trepidatione nocturna relictarum passim.

his auditis consul ad partem urbis, quam adierant equites, circumducit agmen. constitutis haud procul porta signis quinque equites iubet intrare urbem et modicum spatium tris manere eodem loco, si tuta videantur, duos explorata ad se referre.

qui ubi redierunt rettuleruntque eo se , unde in omnes partes circumspectus esset, longe lateque silentium ac solitudinem vidisse,

extemplo consul cohortes expeditas in urbem induxit, ceteros interim castra communire iussit.

ingressi milites refractis foribus paucos graves aetate aut invalidos inveniunt relictaque, quae migratu difficilia essent.

ea direpta; et cognitum ex captivis est communi consilio aliquot circa urbes conscisse fugam; suos prima vigilia profectos; credere eandem in aliis urbibus solitudinem inventuros.

dictis captivorum fides exstitit, desertis oppidis consul potitur.