Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

inproviso oppressis nec animi satis ad resistendum nec virium fuit.

ab tergo castrorum decumana porta impetus factus; itaque captum quaestorium quaestorque ibi L. Opimius Pansa occisus. conclamatum inde ad arma.

consul tumultu excitus cohortes duas sociorum, Lucanam Suessanamque, quae proximae forte erant, tueri praetorium iubet; manipulos legionum principali via inducit.

vixdum satis aptatis armis in ordines eunt et clamore magis quam oculis hostem noscunt, nec, quantus numerus sit, aestimari potest. cedunt primo,

incerti fortunae suae, et hostem introrsum in media castra accipiunt; inde, cum consul vociferaretur, expulsine extra vallum castra deinde sua oppugnaturi essent,

rogitans, clamore sublato conixi primo resistunt, deinde inferunt pedem urgentque et inpulsos semel terrore eodem, quo coeperunt, expellunt

603
extra portam vallumque.

inde pergere ac persequi, quia turbida lux metum circa insidiarum faciebat, non ausi, liberatis castris contenti receperunt se intra vallum trecentis ferme hostium occisis.

Romanorum stationis primae vigilumque et eorum, qui circa quaestorium oppressi, periere ad septingenti triginta. inde Samnitibus non infelix audacia auxit,

et non modo proferre inde castra Romanum sed ne pabulari quidem per agros suos patiebantur; retro in pacatum Soranum agrum pabulatores ibant. rerum fama,

tumultuosior etiam quam res erat, perlata Romam coegit L. Postumium consulem vixdum validum proficisci ex urbe.

prius tamen quam exiret, militibus edicto Soram iussis convenire, ipse aedem Victoriae, quam aedilis curulis ex multaticia pecunia faciendam curaverat, dedicavit.

ita ad exercitum profectus ab Sora in Samnium ad castra collegae perrexit. inde postquam Samnites, diffisi duobus exercitibus resisti posse, recesserunt, diversi consules ad vastandos agros urbesque oppugnandas discedunt.

Postumius Milioniam oppugnare adortus vi primo atque impetu, dein, postquam ea parum procedebant, opere, vineis demum iniunctis muro cepit.

ibi capta iam urbe ab hora quarta usque ad octavam fere horam omnibus partibus urbis diu incerto eventu pugnatum est; postremo potitur oppido Romanus. Samnitium caesi tria milia ducenti,

capti quattuor milia septingenti praeter praedam aliam.

inde Feritrum ductae legiones, unde oppidani cum omnibus rebus suis, quae ferri agique potuerunt, nocte per aversam portam silentio excesserunt.