Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

caesa ergo Samnitium sedecim milia trecenti, capta duo milia septingenti; ex Romano exercitu cecidere duo milia septingenti. annus bellicis rebus,

pestilentia gravis prodigiisque sollicitus; nam et terra multifariam pluvisse et in exercitu Ap. Claudi plerosque fulminibus ictos nuntiatum est, librique ob haec aditi.

eo anno Q. Fabius Gurges, consulis filius, aliquot matronas ad populum stupri damnatas pecunia multavit, ex quo multaticio aere Veneris aedem, quae prope est, faciendam curavit. etiam nunc Samnitium bella,

quae continua per quartum iam volumen annumque sextum et a M. Valerio A. Cornelio consulibus, qui primi Samnio arma intulerunt, agimus.

et ne tot annorum clades utriusque gentis laboresque actos nunc referam, quibus nequiverint tamen dura illa pectora vinci,

proximo anno Samnites in Sentinati agro, Paelignis, ad Tifernum, Stellatibus campis, suis ipsi legionibus, mixti alienis, ab quattuor exercitibus, quattuor ducibus Romanis caesi fuerant;

imperatorem clarissimum gentis suae amiserant; socios belli, Etruscos, Vmbros, Gallos, in eadem fortuna videbant, qua ipsi erant;

nec suis nec externis viribus iam stare poterant; tamen bello non abstinebant: adeo ne infeliciter quidem defensae libertatis taedebat et vinci quam non temptare victoriam malebant.

quinam sit iIle, quem pigeat longinquitatis bellorum scribendo legendoque, quae gerentes non fatigaverunt?

Q. Fabium P. Decium L. Postumius Megellus et M. Atilius Regulus consules secuti sunt.

602
Samnium ambobus decreta provincia est,

quia tres scriptos hostium exercitus, uno Etruriam, altero populationes Campaniae repeti, tertium tuendis parari finibus fama erat.

Postumium valetudo adversa Romae tenuit; Atilius extemplo profectus, ut in Samnio hostes — ita enim placuerat patribus — nondum egressos opprimeret.

velut ex conposito ibi obvium habuere hostem, ubi et vastare ipsi Samnitium agrum prohiberentur et egredi inde in pacata sociorumque populi Romani fines Samnitem prohiberent.

cum castra castris conlata essent, quod vix Romanus totiens victor auderet, ausi Samnites sunt — tantum desperatio ultima temeritatis facit — castra Romana oppugnare, et quamquam non venit ad finem tam audax inceptum, tamen omnino vanum fuit.