Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

proximo anno Samnites in Sentinati agro, Paelignis, ad Tifernum, Stellatibus campis, suis ipsi legionibus, mixti alienis, ab quattuor exercitibus, quattuor ducibus Romanis caesi fuerant;

imperatorem clarissimum gentis suae amiserant; socios belli, Etruscos, Vmbros, Gallos, in eadem fortuna videbant, qua ipsi erant;

nec suis nec externis viribus iam stare poterant; tamen bello non abstinebant: adeo ne infeliciter quidem defensae libertatis taedebat et vinci quam non temptare victoriam malebant.

quinam sit iIle, quem pigeat longinquitatis bellorum scribendo legendoque, quae gerentes non fatigaverunt?

Q. Fabium P. Decium L. Postumius Megellus et M. Atilius Regulus consules secuti sunt.

602
Samnium ambobus decreta provincia est,

quia tres scriptos hostium exercitus, uno Etruriam, altero populationes Campaniae repeti, tertium tuendis parari finibus fama erat.

Postumium valetudo adversa Romae tenuit; Atilius extemplo profectus, ut in Samnio hostes — ita enim placuerat patribus — nondum egressos opprimeret.