The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

his ita rebus gestis nec in Samnitibus adhuc nec in Etruria pax erat; nam et Perusinis auctoribus post deductum ab consule exercitum rebellatum fuerat

et Samnites praedatum in agrum Vescinum Formianumque et parte alia in Aeserninum quaeque Vulturno adiacent flumini descendere.

adversus eos Ap. Claudius praetor cum exercitu Deciano missus. Fabius in Etruria rebellante denuo quattuor milia et quingentos Perusinorum occidit, cepit ad mille septingentos quadraginta,

qui redempti singuli aeris trecentis decem;

praeda alia omnis militibus concessa. Samnitium

601
legiones, cum partem Ap. Claudius praetor, partem L. Volumnius pro consule sequeretur, in agrum Stellatem convenerunt. ibi et Samnitium legiones considunt et Appius Volumniusque castra coniungunt. pugnatum infestissimis animis,

hinc ira stimulante adversus rebellantes totiens, illinc ad ultimam iam dimicantibus spem.

caesa ergo Samnitium sedecim milia trecenti, capta duo milia septingenti; ex Romano exercitu cecidere duo milia septingenti. annus bellicis rebus,

pestilentia gravis prodigiisque sollicitus; nam et terra multifariam pluvisse et in exercitu Ap. Claudi plerosque fulminibus ictos nuntiatum est, librique ob haec aditi.

eo anno Q. Fabius Gurges, consulis filius, aliquot matronas ad populum stupri damnatas pecunia multavit, ex quo multaticio aere Veneris aedem, quae prope est, faciendam curavit. etiam nunc Samnitium bella,

quae continua per quartum iam volumen annumque sextum et a M. Valerio A. Cornelio consulibus, qui primi Samnio arma intulerunt, agimus.

et ne tot annorum clades utriusque gentis laboresque actos nunc referam, quibus nequiverint tamen dura illa pectora vinci,

proximo anno Samnites in Sentinati agro, Paelignis, ad Tifernum, Stellatibus campis, suis ipsi legionibus, mixti alienis, ab quattuor exercitibus, quattuor ducibus Romanis caesi fuerant;

imperatorem clarissimum gentis suae amiserant; socios belli, Etruscos, Vmbros, Gallos, in eadem fortuna videbant, qua ipsi erant;

nec suis nec externis viribus iam stare poterant; tamen bello non abstinebant: adeo ne infeliciter quidem defensae libertatis taedebat et vinci quam non temptare victoriam malebant.

quinam sit iIle, quem pigeat longinquitatis bellorum scribendo legendoque, quae gerentes non fatigaverunt?