Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et in Etruria per eosdem dies ab Cn. Fulvio propraetore res ex sententia gesta et praeter ingentem inlatam populationibus agrorum hosti cladem pugnatum etiam egregie est Perusinorumque

et Clusinorum caesa amplius milia tria et signa militaria ad

600
viginti capta.

Samnitium agmen, cum per Paelignum agrum fugeret, circumventum a Paelignis est; ex milibus quinque ad mille caesi.

magna eius diei, quo in Sentinati agro bellatum, fama est etiam vero stanti;

sed superiecere quidam augendo fidem, qui in hostium exercitu peditum milia trecenta triginta, equitum sex et quadraginta milia, mille carpentorum scripsere fuisse,

scilicet cum Tuscisque, quos et ipsos pugnae adfuisse; et ut Romanorum quoque augerent copias, L. Volumnium pro consule ducem consulibus exercitumque eius legionibus consulum adiciunt.

in pluribus annalibus duorum ea consulum propria victoria est; Volumnius in Samnio interim res gerit Samnitiumque exercitum in Tifernum montem conpulsum, non deterritus iniquitate loci, fundit fugatque.

Q. Fabius, Deciano exercitu relicto in Etruriae praesidio, suis legionibus deductis ad urbem de Gallis Etruscisque ac Samnitibus triumphavit.

milites triumphantem secuti sunt. celebrata inconditis militaribus carminibus non magis victoria Q. Fabi quam mors praeclara P. Deci est excitataque memoria parentis, aequata eventu publico privatoque filii laudibus.

data ex praeda militibus aeris octogeni bini sagaque et tunicae, praemia illa tempestate militiae haudquaquam spernenda.

his ita rebus gestis nec in Samnitibus adhuc nec in Etruria pax erat; nam et Perusinis auctoribus post deductum ab consule exercitum rebellatum fuerat

et Samnites praedatum in agrum Vescinum Formianumque et parte alia in Aeserninum quaeque Vulturno adiacent flumini descendere.

adversus eos Ap. Claudius praetor cum exercitu Deciano missus. Fabius in Etruria rebellante denuo quattuor milia et quingentos Perusinorum occidit, cepit ad mille septingentos quadraginta,

qui redempti singuli aeris trecentis decem;

praeda alia omnis militibus concessa. Samnitium

601
legiones, cum partem Ap. Claudius praetor, partem L. Volumnius pro consule sequeretur, in agrum Stellatem convenerunt. ibi et Samnitium legiones considunt et Appius Volumniusque castra coniungunt. pugnatum infestissimis animis,

hinc ira stimulante adversus rebellantes totiens, illinc ad ultimam iam dimicantibus spem.

caesa ergo Samnitium sedecim milia trecenti, capta duo milia septingenti; ex Romano exercitu cecidere duo milia septingenti. annus bellicis rebus,

pestilentia gravis prodigiisque sollicitus; nam et terra multifariam pluvisse et in exercitu Ap. Claudi plerosque fulminibus ictos nuntiatum est, librique ob haec aditi.

eo anno Q. Fabius Gurges, consulis filius, aliquot matronas ad populum stupri damnatas pecunia multavit, ex quo multaticio aere Veneris aedem, quae prope est, faciendam curavit. etiam nunc Samnitium bella,

quae continua per quartum iam volumen annumque sextum et a M. Valerio A. Cornelio consulibus, qui primi Samnio arma intulerunt, agimus.