The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

consules ad hostes transgressos Appenninum in agrum Sentinatem pervenerunt. ibi quattuor milium ferme intervallo castra posita.

inter hostes deinde consultationes habitae, atque ita convenit, ne unis castris miscerentur omnes neve in aciem descenderent simul; Galli, Etruscis adiecti.

dies inde dicta pugnae; Samnitibus Gallisque delegata pugna; inter ipsum certamen Etrusci iussi castra Romana oppugnare.

haec consilia turbarunt transfugae Clusini tres, clam nocte ad Fabium consulem transgressi, qui editis hostium consiliis dimissi cum donis, ut subinde, ut quaeque res nova decreta esset, exploratam perferrent.

consules Fulvio, ut ex Falisco, Postumio, ut ex Vaticano agro exercitum ad

596
admoveant summaque vi fines hostium depopulentur, scribunt.

huius populationis fama Etruscos ex agro Sentinate ad suos fines tuendos movit. instare inde consules, ut absentibus iis pugnaretur. per biduum lacessiere proelio hostem;

biduo nihil dignum dictu actum: pauci utrimque cecidere magisque inritati sunt ad iustum certamen animi, quam ad discrimen summa rerum adducta. tertio die descensum in campum omnibus copiis est.

cum instructae acies starent, cerva fugiens lupum e montibus exacta per campos inter duas acies decurrit; inde diversae ferae, cerva ad Gallos, lupus ad Romanos cursum deflexit. lupo data inter ordines via; cervam Galli confixere.

ex antesignanis Romanus miles “illac fuga” inquit “et caedes vertit, ubi sacram Dianae feram iacentem videtis; hinc victor Martius lupus, integer et intactus, gentis nos Martiae et conditoris nostri admonuit.” dextro cornu Galli, sinistro Samnites constiterunt.

adversus Samnites Q. Fabius primam ac tertiam legionem pro dextro cornu, adversus Gallos pro sinistro Decius quintam et sextam instruxit;

secunda et quarta cum L. Volumnio proconsule in Samnio gerebant bellum. primo concursu adeo aequis viribus gesta res est, ut, si adfuissent Etrusci et , aut in acie aut in castris, quocumque se inclinassent, accipienda clades fuerit.