Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Fabi oratio fuit, qualis biennio ante; deinde, ut vincebatur consensu, versa postremo ad collegam P. Decium poscendum:

id senectuti suae adminiculum fore. censura duobusque consulatibus simul gestis expertum se, nihil concordi collegio firmius ad rem publicam tuendam esse. novo imperii socio vix iam adsuescere senilem animum posse; cum moribus notis facilius se communicaturum consilia.

orationi eius consul cum meritis P. Deci laudibus, tur, quae ex concordia consulum bona quaeque ex discordia mala in administratione rerum militarium evenirent,

memorando, quamque prope ultimum discrimen suis et collegae certaminibus nuper ventum foret, admonendo;

Decium Fabiumque uno animo, una mente vivere; esse praeterea viros natos militiae, factis magnos, ad verborum linguaeque certamina rudes:

ea ingenia consularia esse; callidos sollertesque, iuris atque eloquentiae consultos, qualis Ap. Claudius esset, urbi ac foro praesides habendos praetoresque ad reddenda iura creandos esse.

his agendis dies est consumptus.

postridie ad praescriptum consulis et consularia et praetoria comitia habita. consules creati Q. Fabius et P. Decius, Ap. Claudius praetor, omnes absentes. et L. Volumnio ex senatus consulto et scito plebis prorogatum in annum imperium est.

eo anno prodigia multa fuerunt, quorum averruncandorum causa supplicationes in biduum senatus decrevit;

publice vinum ac tus praebitum; supplicatum iere frequentes viri feminaeque.

insignem supplicationem fecit certamen in sacello Pudicitiae patriciae, quod in foro bovario est ad aedem rotundam Herculis, inter matronas ortum.

Verginiam, Auli filiam, patriciam plebeio nuptam, L. Volumnio consuli, matronae, quod e patribus enupsisset, sacris arcuerant. brevis altercatio inde ex iracundia muliebri

590
in contentionem animorum exarsit,

cum se Verginia et patriciam et pudicam in patriciae Pudicitiae ingressam et uni nuptam, ad quem virgo deducta sit, nec se viri honorumve eius ac rerum gestarum paenitere, ex vero gloriaretur.

facto deinde egregio magnifica verba adauxit: in vico Longo, ubi habitabat, extrema parte aedium, quod satis esset loci modico sacello, exclusit aramque ibi posuit et convocatis plebeis matronis conquesta iniuriam patriciarum

“hanc ego aram” inquit “Pudicitiae plebeiae dedico vosque hortor, ut, quod certamen virtutis viros in hac civitate tenet,

hoc pudicitiae inter matronas sit detisque operam, ut haec ara quam illa, si quid potest, sanctius et a castioribus coli dicatur.”