Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tum de praesidio regionis depopulatae ab Samnitibus agitari coeptum; itaque placuit, ut duae coloniae circa Vescinum et Falernum agrum deducerentur, una ad ostium Liris fluvii,

quae Minturnae appellata, altera in saltum Vescinum Falernum contingentem agrum, ubi Sinope dicitur Graeca urbs fuisse, Sinuessa deinde ab colonis Romanis appellata.

tribunis plebis negotium datum est, ut plebei scito iuberetur P. Sempronius praetor triumviros in ea loca colonis deducendis creare. nec qui nomina darent facile inveniebantur,

quia in stationem se prope perpetuam infestae regionis, non in agros mitti rebantur.

Avertit ab eis curis senatum Etruriae ingravescens bellum et crebrae litterae Appi monentis, ne regionis eius motum neglegerent:

quattuor gentes conferre arma, Etruscos, Samnites, , Gallos; iam castra bifariam facta esse, quia unus locus capere tantam multitudinem non possit.

ob haec — et iam appetebat tempus comitiorum — L. Volumnius consul Romam revocatus; qui priusquam ad suffragium centurias vocaret, in contionem advocato populo multa de magnitudine belli Etrusci disseruit:

iam turn, cum ipse ibi cum collega rem pariter gesserit, fuisse tantum bellum, ut nec duce uno nec exercitu geri potuerit; accessisse postea dici et ingentem exercitum Gallorum.

adversus quattuor populos duces consules illo die deligi meminissent. se, nisi confideret eum consensu populi Romani consulem declaratum iri, qui haud dubie tum primus omnium ductor habeatur, dictatorem fuisse extemplo dicturum.