The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

eodem anno classis Graecorum Cleonymo duce Lacedaemonio ad Italiae litora adpulsa Thurias urbem in Sallentinis cepit.

adversus hunc hostem consul Aemilius missus proelio uno fugatum conpulit in naves. Thuriae redditae veteri cultori, Sallentinoque agro pax parta.

Iunium Bubulcum dictatorem missum in Sallentinos in quibusdam annalibus invenio et Cleonymum, priusquam confligendum esset cum Romanis, Italia excessisse.

circumvectus inde Brundisii promunturium medioque sinu Hadriatico ventis latus, laeva inportuosa Italiae litora, dextra Illyrii Liburnique et Histri, gentes ferae et magna ex parte latrociniis maritimis infames, terrerent, penitus ad litora Venetorum pervenit.

expositis paucist qui loca

565
explorarent, cum audisset tenue praetentum litus esse, quod transgressis stagna ex adverso sint inrigua aestibus maritimis; agros haud procul proximos campestres cerni, ulteriora colles videri esse;

ostium fluminis praealti, quo circumagi naves in stationem tutam possent, vidisse — Meduacus amnis erat — : eo invectam classem subire flumine adverso iussit.

gravissumas navium non pertulit alveus fluminis; in leviora navigia transgressa armatorum ad frequentes agros, tribus maritimis Patavinorum vicis colentibus eam oram, pervenit.

ibi egressi praesidio levi navibus relicto vicos expugnant, inflammant tecta, hominum pecudumque praedas agunt et dulcedine praedandi longius usque a navibus procedunt. ubi Patavium sunt nuntiata —

semper autem eos in armis accolae Galli habebant — , in duas partes iuventutem dividunt. altera in regionem, qua effusa populatio nuntiabatur, altera, ne cui praedonum obvia fieret, diverso itinere ad stationem navium milia autem quattuordecim ab oppido aberat — ducta. in naves paucis custodibus interemptis impetus factus,

territique nautae coguntur naves in alteram ripam amnis traicere. et in terra prosperum aeque in palatos praedatores proelium fuerat, refugientibusque ad stationem Graecis Veneti obsistunt;

ita in medio circumventi hostes caesique; pars capti classem indicant regemque Cleonymum tria milia abesse.

inde captivis proximo vico in custodiam datis pars fluviatiles naves, ad superanda vada stagnorum apte planis alveis fabricatas, pars captiva navigia armatis conplent profectique ad classem immobiles naves et loca ignota plus quam hostem timentes circumvadunt

fugientesque in altum acrius quam repugnantes usque ad ostium amnis persecuti captis quibusdam incensisque navibus hostium, quas trepidatio in vada intulerat, victores revertuntur. Cleonymus vix quinta parte navium incolumi,

nulla regione maris Hadriatici prospere adita, discessit.

566
rostra navium spoliaque Laconum in aede Iunonis veteri fixa multi supersunt qui viderunt Patavii.

monumentum navalis pugnae eo die, quo pugnatum est, quotannis sollemne certamen navium in flumine oppidi medio exercetur.