Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et Romani exercitus nec pariter ambo ducti nec satis temporis ad instruendum fuit. prius concurrit Volumnius, quam Appius ad hostem perveniret;

itaque fronte inaequali concursum est; et, velut sorte quadam mutante adsuetos inter se hostes, Etrusci Volumnio, Samnites, parumper cunctati, quia dux aberat, Appio occurrere.

dicitur Appius in medio pugnae discrimine, ita ut inter prima signa manibus ad caelum sublatis conspiceretur, ita precatus esse: “Bellona, si hodie nobis victoriam duis, ast ego tibi templum voveo.”

haec precatus, velut instigante dea, et ipse collegae et exercitus virtutem aequavit ducis. et duces imperatoria opera exsecuntur, et milites, ne ab altera parte prius victoria incipiat, adnituntur.

ergo fundunt fugantque hostes, maiorem molem haud facile sustinentes, quam cum qua manus conserere adsueti fuerant.

urgendo cedentes insequendoque effusos conpulere ad castra. ibi interventu Gellii cohortiumque Sabellarum paulisper recruduit pugna. iis quoque mox fusis iam a victoribus castra oppugnabantur;

et cum Volumnius ipse portae signa inferret, Appius Bellonam victricem identidem celebrans accenderet militum animos,

586
per vallum, per fossas inruperunt.

castra capta direptaque; praeda ingens parta et militi concessa est. septem milia octingenti hostium occisi, duo milia et centum viginti capti.

dum ambo consules omnisque Romana vis in Etruscum bellum magis inclinat, in Samnio novi exercitus exorti ad populandos Romani fines per Vescinos in Campaniam Falernumque agrum transcendunt ingentesque praedas faciunt.

Volumnium magnis itineribus in Samnium redeuntem — iam enim Fabio Decioque prorogati imperii finis aderat — fama de Samnitium exercitu populationibusque Campani agri ad tuendos socios convertit.

ut in Calenum agrum venit, et ipse cernit recentia cladis vestigia, et Caleni narrant tantum iam praedae hostis trahere, ut vix explicare agmen possint:

itaque iam propalam duces loqui, extemplo eundum in Samnium esse, ut relicta ibi praeda in expeditionem redeant nec tam oneratum agmen dimicationi committant. ea quamquam similia veris erant,

certius tamen exploranda ratus dimittit equites, qui vagos praedatores in agris palantes excipiant;

ex quibus inquirendo cognoscit ad Vulturnum flumen sedere hostem, inde tertia vigilia moturum; iter in Samnium esse.