Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

“tu vero abeas” inquit, “neque te quisquam

584
moratur; etenim minime consentaneum est, cum bello tuo forsitan vix sufficias, te ad opem ferendam aliis gloriari venisse.”

bene Hercules verteret, dicere Volumnius: malle frustra operam insumptam, quam quicquam incidisse, cur non satis esset Etruriae unus consularis exercitus.

digredientes iam consules legati tribunique ex Appiano exercitu circumsistunt; pars imperatorem suum orare, ne collegae auxilium, quod ultro fuerit, sua sponte oblatum sperneret;

plures abeunti Volumnio obsistere; obtestari, ne pravo cum collega certamine rem prodat; si qua clades incidisset, desertori magis quam deserto noxiae fore; eo rem adductam,

ut omne rei bene aut secus gestae in Etruria decus dedecusque ad L. Volumnium sit delegatum; neminem quaesiturum, quae verba Appi, sed quae fortuna exercitus fuerit;

dimitti ab Appio eum, sed a re publica et ab exercitu retineri; experiretur modo voluntatem militum.

haec monendo obtestandoque prope restitantes consules in contionem pertraxerunt. ibi orationes longiores habitae in eandem ferme sententiam, in quam inter paucos paucis certatum verbis fuerat.

et cum Volumnius, causa superior, ne infacundus quidem adversus eximiam eloquentiam collegae visus esset cavillansque Appius sibi acceptum referre diceret debere,

quod ex muto atque elingui facundum etiam consulem haberent; priore consulatu, primis utique mensibus, hiscere eum nequisse, nunc iam popularis orationes serere,

“quam mallem” inquit Volumnius, “tu a me strenue facere quam ego abs te scite loqui didicissem.” postremo condicionem ferre, quae decretura sit, non orator — neque enim id desiderare rem publicam — , . sed imperator uter sit melior.

Etruriam et Samnium provincias esse; utram mallet eligeret: suo exercitu se vel in Etruria vel in Samnio rem gesturum.

tum militum clamor ortus, ut simul ambo bellum

585
Etruscum susciperent.