Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

inmerito iratum, si nihil scripserat, inliberali et ingrato animo, si eguerat ope, dissimulantem.

vix enim salute mutua reddita cum obviam egressus esset, “satin salvae” inquit “L. Volumni? ut sese in Samnio res habent?

quae te causa, ut provincia tua excederes, induxit?” Volumnius in Samnio res prosperas esse ait, litteris eius accitum venisse; quae si falsae fuerint nec usus sui sit in Etruria, extemplo conversis signis abiturum.

“tu vero abeas” inquit, “neque te quisquam

584
moratur; etenim minime consentaneum est, cum bello tuo forsitan vix sufficias, te ad opem ferendam aliis gloriari venisse.”

bene Hercules verteret, dicere Volumnius: malle frustra operam insumptam, quam quicquam incidisse, cur non satis esset Etruriae unus consularis exercitus.

digredientes iam consules legati tribunique ex Appiano exercitu circumsistunt; pars imperatorem suum orare, ne collegae auxilium, quod ultro fuerit, sua sponte oblatum sperneret;

plures abeunti Volumnio obsistere; obtestari, ne pravo cum collega certamine rem prodat; si qua clades incidisset, desertori magis quam deserto noxiae fore; eo rem adductam,

ut omne rei bene aut secus gestae in Etruria decus dedecusque ad L. Volumnium sit delegatum; neminem quaesiturum, quae verba Appi, sed quae fortuna exercitus fuerit;

dimitti ab Appio eum, sed a re publica et ab exercitu retineri; experiretur modo voluntatem militum.

haec monendo obtestandoque prope restitantes consules in contionem pertraxerunt. ibi orationes longiores habitae in eandem ferme sententiam, in quam inter paucos paucis certatum verbis fuerat.