Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nihil abesse, si sit animus Etruscis, qui Porsinnae quondam maioribusque eorum fuerit, quin Romanos omni agro cis pulsos dimicare pro salute sua, non de intolerando Italiae regno cogant. Samnitem illis exercitum paratum,

instructum armis stipendio venisse; confestim secuturos, vel si ad ipsam Romanam urbem oppugnandam ducant.

haec eos in Etruria iactantes molientesque bellum domi urebat. nan P. Decius, ubi conperit per exploratores profectum exercitum,

advocato consilio “quid per agros” inquit “vagamur vicatim circumferentes bellum? quin urbes et moenia adgredimur? nullus iam exercitus Samnio praesidet; cessere finibus ac sibimet ipsi exilium conscivere.” cunctis ad Murgantiam,

validam urbern, oppugnandam ducit, tantusque ardor militum fuit et caritate ducis et spe maioris quam ex agrestibus populationibus praedae, ut uno die vi atque armis urbem caperent.

ibi duo milia Samnitium et centum pugnantes circumventi captique, et alia praeda ingens capta est. quae ne impedimentis gravibus agmen oneraret, convocari milites Decius iubet.

“hacine” inquit

582
“victoria sola aut hac praeda contenti estis futuri? vultis vos pro virtute spes gerere? omnes Samnitium urbes fortunaeque in urbibus relictae vestrae sunt, quando legiones eorum tot proeliis fusas postremo finibus expulistis.

vendite ista et inlicite lucro mercatorem, ut sequatur agmen; ego subinde suggeram quae vendatis. ad Romuleam urbem hinc eamus, ubi vos labor haud maior, praeda maior manet.”

Divendita praeda ultro adhortantes imperatorem ad Romuleam pergunt. ibi quoque sine opere, sine tormentis, simul admota sunt signa, nulla vi deterriti a muris, qua cuique proximum fuit, scalis raptim admotis in moenia evasere. captum oppidum ac direptum est;

ad duo milia et trecenti occisi et sex milia hominum capta,

et miles ingenti praeda potitus, quam vendere, sicut priorem, coactus; Ferentinum inde, quamquam nihil quietis dabatur, tamen summa alacritate ductus.

ceterum ibi plus laboris ac periculi fuit: et defensa summa vi moenia sunt, et locus erat munimento naturaque tutus; sed evicit omnia adsuetus praedae miles. ad tria milia hostium circa muros caesa; praeda militis fuit.

huius oppugnatarum urbium decoris pars maior in quibusdam annalibus ad Maximum trahitur: Murgantiam ab Decio, a Fabio Ferentinum Romuleamque oppugnatas tradunt.

sunt, qui novorum consulum hanc gloriam faciant, quidam non amborum, sed alterius, L. Volumni: ei Samnium provinciam evenisse.