Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et in tempore visa ex montibus signa clamorque sublatus non vero tantum metu terruere Samnitium animos.

nam et Fabius Decium collegam adpropinquare exclamavit et pro se quisque miles adesse alterum consulem, adesse legiones gaudio alacres fremunt,

errorque utilis Romanis oblatus fugae formidinisque Samnites inplevit, maxime territos, ne ab altero exercitu integro intactoque fessi opprimerentur.

et quia passim in fugam dissipati sunt, minor caedes quam pro tanta victoria fuit. tria milia et quadringenti caesi, capti octingenti ferme et triginta, signa militaria capta tria et viginti.

Samnitibus Apuli se ante proelium coniunxissent, ni P. Decius consul iis ad Maleventum castra obiecisset, extractos deinde ad certamen fudisset.

ibi quoque plus fugae fuit quam caedis: duo milia Apulorum caesa; spretoque eo hoste Decius in Samnium legiones duxit.

ibi duo consulares exercitus diversis

580
vagati partibus omnia spatio quinque mensum evastarunt.

quadraginta et quinque loca in Samnio fuere, in quibus Deci castra fuerunt, alterius consulis sex et octoginta;

nec valli tantum ac fossarum vestigia relicta, sed multo illis insigniora vastitatis circa regionumque depopulatarum.

Fabius etiam urbem Cimetram cepit. ibi capta armatorum duo milia nongenti, caesi pugnantes ferme nongenti triginta.

inde comitiorum causa Romam profectus maturavit eam rem agere. cum primo vocatae Q. Fabium consulem dicerent omnes centuriae,

Ap. Claudius, consularis candidatus, vir acer et ambitiosus, non sui magis honoris causa, quam ut patricii recuperarent duo consularia loca, cum suis totius nobilitatis viribus incubuit, ut se cum Q. Fabio consulem dicerent.