Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
peditum certamine inmobilem hostem restare;
ceterum quando, ne ea quoque temptata vis proficeret parum, timeri posset, consilio grassandum,
si nihil vires iuvarent, ratus, Scipionem legatum hastatos primae legionis subtrahere ex acie et ad montes proximos quam posset occultissime circumducere iubet; inde ascensu abdito a conspectu erigere in montes agmen aversoque hosti ab tergo repente se ostendere.
equites ducibus tribunis haud multo plus hostibus quam suis ex inproviso ante signa evecti praebuerunt tumultus.
adversus incitatas turmas stetit inmota Samnitium acies nec parte ulla pelli aut perrumpi potuit; et postquam inritum inceptum erat, recepti post signa proelio excesserunt.
crevit ex eo hostium animus, nec sustinere frons prima tam longum certamen increscentemque fiducia sui vim potuisset, ni secunda acies iussu consulis in primum successisset. ibi integrae vires sistunt invehentem se iam Samnitem;
et in tempore visa ex montibus signa clamorque sublatus non vero tantum metu terruere Samnitium animos.