Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cum inlustres viri consulatum peterent, omnes in Q. Fabium Maximum primo non petentem, deinde, ut inclinata studia vidit, etiam recusantem convertit:

quid se iam senem ac perfunctum laboribus laborumque praemiis sollicitarent? nec corporis nec animi vigorem remanere eundem, et fortunam ipsam vereri, ne cui deorum nimia iam in se et constantior, quam velint humanae res, videatur.

et se gloriae seniorum subcrevisse et ad suam gloriam consurgentes alios laetum aspicere; nec honores magnos fortissimis viris Romae nec honoribus deesse fortes viros.

acuebat hac moderatione tam iusta studia; quae verecundia legum restinguenda ratus, legem recitari iussit, qua intra decem annos eundem consulem refici non liceret.

vix prae strepitu audita lex est, tribunique plebis nihil id inpedimenti futurum aiebant:

se ad populum laturos, uti legibus solveretur. et ille quidem in recusando perstabat, quid ergo attineret leges ferri rogitans, quibus per eosdem, qui tulissent, fraus fieret. iam regi leges, non — regere.

populus nihilo minus suffragia inibat et, ut quaeque intro vocata erat centuria, consulem haud dubie Fabium dicebat.

tum demum consensu civitatis victus “dei adprobent” inquit, “quod agitis acturique estis, Quirites. ceterum, quoniam in me, quod vos vultis, facturi estis, in collega sit meae apud vos gratiae locus:

P. Decium, expertum mihi concordi collegio virum, dignum vobis, dignum parente suo, quaeso mecum consulem faciatis.” iusta suffragatio visa. omnes, quae supererant, centuriae Q. Fabium, P. Decium consules dixere.

eo anno plerisque dies dicta ab aedilibus, quia plus quam quod lege finitum erat agri possiderent;

578
nec quisquam ferme est purgatus, vinculumque ingens immodicae cupiditati iniectum est.

consules novi, Q. Fabius Maximus quartum et P. Decius Mus tertium, cum inter se agitarent, uti alter Samnites hostes,

alter Etruscos deligeret quantaeque in hanc aut in illam provinciam copiae satis et uter ad utrum bellum dux idoneus magis esset, ab Sutrio et Nepete et Faleriis legati,

auctores concilia Etruriae populorum de petenda pace haberi, totam belli molem in Samnium averterunt.