Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

adventus eius conpressit Etruscos adeo, ut nemo extra munimenta egredi auderet timorque ipsorum obsidioni

575
similis esset.

neque illos novus consul vastandis agris urendisque tectis, cum passim non villae solum sed frequentes quoque vici incendiis fumarent, elicere ad certamen potuit.

cum hoc segnius bellum opinione esset, alterius belli, quod multis in vicem cladibus haud inmerito terribile erat, fama Picentium, novorum sociorum, indicio exorta est: Samnites arma et spectare seque ab iis sollicitatos esse.

Picentibus gratiae actae et magna pars curae patribus ab Etruria in Samnites versa est.

caritas etiam annonae sollicitam civitatem habuit ventumque ad inopiae ultimum foret, ut scripsere, quibus aedilem fuisse eo anno Fabium Maximum placet, ni eius viri cura, qualis in bellicis rebus multis tempestatibus fuerat, talis domi in annonae dispensatione praeparando ac convehendo frumento fuisset.

eo anno — nec traditur causa — interregnum initum. interreges fuere Ap. Claudius, dein P. Sulpicius. is comitia consularia habuit; creavit L. Cornelium Scipionem, Cn. Fulvium consules.

huius anni oratores ad novos consules venerunt questum, quia condicionibus perlicere se nequiverint ad societatem armorum, Samnites infesto exercitu ingressos fines suos vastare belloque ad bellum cogere.

Lucano populo satis superque erratum quondam, nunc ita obstinatos animos esse, ut omnia ferre ac pati tolerabilius ducant, quam ut umquam postea nomen Romanum violent.

orare patres, ut et Lucanos in fidem accipiant et vim atque iniuriam ab se Samnitium arceant: se, quamquam bello cum Samnitibus suscepto necessaria iam facta adversus Romanos fides sit, tamen obsides dare paratos esse.