The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

ceterum ad Nequinum oppidum cum segni obsidione tempus tereretur, duo ex oppidanis, quorum erant aedificia iuncta muro, specu facto ad stationes Romanas itinere occulto perveniunt;

inde ad consulem deducti praesidium armatum se intra moenia et muros accepturos

nec aspernanda res visa neque incaute credenda. cum altero eorum — nam alter obses retentus — duo exploratores per cuniculum missi;

per quos satis conperta re trecenti armati transfuga duce in urbem ingressi nocte portam, quae proxima erat, cepere. qua refracta consul exercitusque Romanus sine certamine urbem invasere.

ita Nequinum in dicionem populi Romani venit. colonia eo adversus missa a flumine Narnia appellata; exercitus cum magna praeda Romam reductus.

574

eodem anno ab Etruscis adversus indutias paratur bellum; sed eos talia molientis Gallorum ingens exercitus finis ingressus paulisper a proposito avertit. pecunia deinde,

qua multum poterant, socios ex hostibus facere Gallos conantur, ut eo adiuncto exercitu cum Romanis bellarent.

de societate abnuunt barbari, de mercede agitur. qua pacta acceptaque cum parata cetera ad bellum essent sequique Etruscus iuberet, infitias eunt mercedem se belli Romanis inferendi pactos:

quidquid acceperint, accepisse, ne agrum Etruscum vastarent armisque lacesserent cultores;

militaturos tamen se, si utique Etrusci velint, sed nulla alia mercede, quam ut in partem agri accipiantur tandemque aliqua sede certa consistant.

multa de eo concilia populorum Etruriae habita, nec perfici quicquam potuit, non tam quia inminui agrum quam quia accolas sibi quisque adiungere tam efferatae gentis homines horrebat.

ita dimissi Galli pecuniam ingentem sine labore ac periculo partam rettulerunt. Romae terrorem praebuit fama Gallici tumultus ad bellum Etruscum adiecti; eo minus cunctanter foedus ictum cum Picenti populo est.