Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

L. Genucio Ser. Cornelio consulibus ab externis ferme bellis otium fuit. Soram atque Albam coloniae deductae. Albam in Aequos sex milia colonorum scripta. Sora agri Volsci fuerat, sed possederant Samnites;

eo quattuor milia hominum missa.

eodem anno Arpinatibus Trebulanisque civitas data. Frusinates tertia parte agri damnati, quod Hernicos ab eis sollicitatos conpertum, capitaque coniurationis eius quaestione ab

564
consulibus ex senatus consulto habita virgis caesi ac securi percussi.

tamen ne prorsus inbellem agerent annum, parva expeditio in facta est, quod nuntiabatur ex spelunca quadam excursiones armatorum in agros fieri.

in speluncam penetratum cum signis est, et ex loco obscuro multa vulnera accepta maximeque lapidum ictu, donec altero specus eius ore — nam pervius erat — invento utraeque fauces congestis lignis accensae.

ita intus fumo ac vapore ad duo milia armatorum, ruentia novissime in ipsas flammas, dum evadere tendunt, absumpta.

M. Livio Dentre iM. Aemilio consulibus redintegratum Aequicum bellum. coloniam aegre patientes velut arcem suis finibus inpositam summa vi expugnare adorti ab ipsis colonis pelluntur.

ceterum Romae terrorem fecere, quia vix credibile erat tam adfectis rebus solos per se Aequos ad bellum coortos, ut tumultus eius causa dictator diceretur C. Iunius Bubulcus.

is cum M. Titinio magistro equitum profectus primo congressu Aequos subegit ac, die octavo triumphans in urbem cum redisset, aedem Salutis, quam consul voverat, censor locaverat, dictator dedicavit.

eodem anno classis Graecorum Cleonymo duce Lacedaemonio ad Italiae litora adpulsa Thurias urbem in Sallentinis cepit.

adversus hunc hostem consul Aemilius missus proelio uno fugatum conpulit in naves. Thuriae redditae veteri cultori, Sallentinoque agro pax parta.

Iunium Bubulcum dictatorem missum in Sallentinos in quibusdam annalibus invenio et Cleonymum, priusquam confligendum esset cum Romanis, Italia excessisse.

circumvectus inde Brundisii promunturium medioque sinu Hadriatico ventis latus, laeva inportuosa Italiae litora, dextra Illyrii Liburnique et Histri, gentes ferae et magna ex parte latrociniis maritimis infames, terrerent, penitus ad litora Venetorum pervenit.

expositis paucist qui loca

565
explorarent, cum audisset tenue praetentum litus esse, quod transgressis stagna ex adverso sint inrigua aestibus maritimis; agros haud procul proximos campestres cerni, ulteriora colles videri esse;

ostium fluminis praealti, quo circumagi naves in stationem tutam possent, vidisse — Meduacus amnis erat — : eo invectam classem subire flumine adverso iussit.