Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

is Euander concursu pastorum trepidantium circa advenam manifestae reum caedis excitus postquam facinus facinorisque causam audivit, habitum formamque viri aliquantum ampliorem augustioremque humana intuens rogitat, qui vir esset.

ubi nomen patremque ac patriam accepit, “Iove nate, Hercules, salve” inquit; “te mihi mater, veridica interpres deum, aucturum caelestium numerum cecinit tibique aram hic dicatum iri, quam opulentissima olim in terris gens maximam vocet tuoque ritu colat.”

dextra Hercules data accipere se omen fata ara condita ac dicata ait.

ibi primum bove eximia capta de grege sacrum Herculi adhibitis ad ministerium dapemque Potitiis ac Pinariis, quae familiae maxime inclitae ea loca incolebant, factum. forte ita evenit,

ut Potitii ad tempus praesto essent iisque exta apponerentur, Pinarii extis adesis ad ceteram venirent dapem. inde institutum mansit, donec Pinarium genus fuit, ne extis sollemnium vescerentur.

Potitii ab Euandro edocti antistites sacri eius per multas aetates fuerunt, tradito servis publicis sollemni familiae ministerio genus omne Potitiorum interiit.

haec tum sacra Romulus una ex omnibus peregrina suscepit, iam inmortalitatis virtute partae, ad quam eum sua fata ducebant, fautor.