Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

dextra Hercules data accipere se omen fata ara condita ac dicata ait.

ibi primum bove eximia capta de grege sacrum Herculi adhibitis ad ministerium dapemque Potitiis ac Pinariis, quae familiae maxime inclitae ea loca incolebant, factum. forte ita evenit,

ut Potitii ad tempus praesto essent iisque exta apponerentur, Pinarii extis adesis ad ceteram venirent dapem. inde institutum mansit, donec Pinarium genus fuit, ne extis sollemnium vescerentur.

Potitii ab Euandro edocti antistites sacri eius per multas aetates fuerunt, tradito servis publicis sollemni familiae ministerio genus omne Potitiorum interiit.

haec tum sacra Romulus una ex omnibus peregrina suscepit, iam inmortalitatis virtute partae, ad quam eum sua fata ducebant, fautor.

rebus divinis rite perpetratis vocataque ad concilium multitudine, quae coalescere in populi unius corpus nulla re praeterquam legibus poterat, iura dedit;

quae ita sancta generi hominum agresti fore ratus, si se ipse venerabilem insignibus imperii fecisset, cum cetero habitu se augustiorem, maxime lictoribus duodecim sumptis fecit.