Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ubi nomen patremque ac patriam accepit, “Iove nate, Hercules, salve” inquit; “te mihi mater, veridica interpres deum, aucturum caelestium numerum cecinit tibique aram hic dicatum iri, quam opulentissima olim in terris gens maximam vocet tuoque ritu colat.”

dextra Hercules data accipere se omen fata ara condita ac dicata ait.

ibi primum bove eximia capta de grege sacrum Herculi adhibitis ad ministerium dapemque Potitiis ac Pinariis, quae familiae maxime inclitae ea loca incolebant, factum. forte ita evenit,

ut Potitii ad tempus praesto essent iisque exta apponerentur, Pinarii extis adesis ad ceteram venirent dapem. inde institutum mansit, donec Pinarium genus fuit, ne extis sollemnium vescerentur.

Potitii ab Euandro edocti antistites sacri eius per multas aetates fuerunt, tradito servis publicis sollemni familiae ministerio genus omne Potitiorum interiit.

haec tum sacra Romulus una ex omnibus peregrina suscepit, iam inmortalitatis virtute partae, ad quam eum sua fata ducebant, fautor.

rebus divinis rite perpetratis vocataque ad concilium multitudine, quae coalescere in populi unius corpus nulla re praeterquam legibus poterat, iura dedit;

quae ita sancta generi hominum agresti fore ratus, si se ipse venerabilem insignibus imperii fecisset, cum cetero habitu se augustiorem, maxime lictoribus duodecim sumptis fecit.

alii ab numero avium,

12
quae augurio regnum portenderant, eum secutum numerum putant; me paenitet eorum sententiae esse, quibus et apparitores et hoc genus ab Etruscis finitimis, unde sella curulis, unde toga praetexta sumpta est, et numerum quoque ipsum ductum placet et ita habuisse Etruscos, quod ex duodecim populis communiter creato rege singulos singuli populi lictores dederint.