Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ferocissimus quisque iuvenum cum armis voluntarius adest; sequitur et cetera iuventus. inde parte praesidio relicta Collatiae custodibusque ad portas locatis, ne quis eum motum regibus nuntiaret, ceteri armati duce Bruto Romam profecti.

ubi eo ventum est, quacumque incedit armata multitude, pavorem ac tumultum facit; rursus ubi anteire primores civitatis vident, quidquid sit,

67
temere esse rentur.

nec minorem motum animorum Romae tam atrox res facit, quam Collatiae fecerat. ergo ex omnibus locis urbis in forum curritur. quo simul ventum est, praeco ad tribunum celerum, in quo tum magistratu forte Brutus erat, populum advocavit. ibi oratio habita nequaquam eius pectoris ingeniique,

quod simulatum ad eam diem fuerat, de vi ac libidine Sex. Tarquinii, de stupro infando Lucretiae et miserabili caede, de orbitate Tricipitini, cui morte filiae causa mortis indignior ac miserabilior esset.