Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quo terrore cum vicisset obstinatam pudicitiam velut vi trux libido profectusque inde Tarquinius ferox expugnato decore muliebri esset, Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam eundem ad patrem Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis veniant; ita facto maturatoque opus esse;

rem atrocem incidisse. Sp. Lucretius cum P. Valerio Volesi filio, cum L. Iunio Bruto venit, cum quo forte Romam rediens ab nuntio uxoris erat conventus. Lucretiam sedentem maestam in cubiculo inveniunt.

adventu suorum lacrimae obortae quaerentique viro “satin salve?” “minime” inquit; “quid enim salvi est mulieri amissa pudicitia? vestigia viri alieni, Conlatine, in lecto sunt tuo; ceterum corpus est violatum, animus insons; mors testis erit. sed date dexteras fidemque haud inpune adultero fore. Sex.

est Tarquinius, qui hostis pro hospite priore nocte

66
vi armatus mihi sibique, si vos viri estis, pestiferum hinc abstulit gaudium.”