Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

in his stativis, ut fit longo magis quam acri bello, satis liberi commeatus erant, primoribus tamen magis quam militibus;

regii quidem iuvenes interdum otium conviviis comisationibusque inter se terebant. forte potantibus his apud Sex.

Tarquinium, ubi et cenabat Tarquinius, Egerii filius, incidit de uxoribus mentio; suam quisque laudare miris modis.

inde certamine accenso negat verbis opus esse, paucis id quidem horis posse sciri, quantum ceteris praestet Lucretia sua. “quin, si vigor iuventae inest, conscendimus equos invisimusque praesentes nostrarum ingenia? id cuique spectatissimum sit, quod necopinato viri adventu occurrerit oculis.”