Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Turnus Herdonius ab Aricia ferociter in absentem Tarquinium erat

57
invectus: haud mirum esse Superbo inditum Romae cognomen — iam enim ita clam quidem mussitantes, vulgo tamen eum appellabant — ; an quicquam superbius esse quam ludificari sic omne nomen Latinum? principibus longe ab domo excitis ipsum,

qui concilium indixerit, non adesse. temptari profecto patientiam, ut, si iugum acceperint, obnoxios premat. cui enim non apparere, adfectare eum imperium in Latinos?

quod si sui bene crediderint cives aut si creditum illud et non raptum parricidio sit, credere et Latinos, quamquam ne sic quidem alienigenae, debere;

sin suos eius paeniteat, quippe qui alii super alios trucidentur, exulatum eant, bona amittant, quid spei melioris Latinis portendi? si se audiant, domum suam quemque inde abituros neque magis observaturos diem concilii, quam ipse, qui indixerit, observet.

haec atque alia eodem pertinentia seditiosus homo hisque artibus opes domi nactus cum maxime dissereret, intervenit Tarquinius.

is finis orationi fuit; aversi omnes ad Tarquinium salutandum. qui silentio facto monitus a proximis, ut purgaret se, quod id temporis venisset, disceptatorem ait se sumptum inter patrem et filium, cura reconciliandi eos in gratiam moratum esse et, quia ea res exemisset illum diem, postero die acturum, quae constituisset.

ne id quidem ab Turno tulisse tacitum ferunt; dixisse enim nullam breviorem esse cognitionem quam inter patrem et filium, paucisque transigi verbis posse: ni pareat patri, habiturum infortunium esse.

haec Aricinus in regem Romanum increpans ex concilio abiit. quam rem Tarquinius aliquanto quam videbatur aegrius ferens confestim Turno necem machinatur, ut eundem terrorem, quo civium animos domi oppresserat, Latinis iniceret.

et quia pro imperio palam interfici non poterat, oblato falso crimine insontem oppressit. per adversae factionis quosdam Aricinos servum Turni auro corrupit, ut in deversorium

58
eius vim magnam gladiorum inferri clam sineret.

ea cum multa nocte perfecta essent, Tarquinius paulo ante lucem accitis ad se principibus Latinorum quasi re nova perturbatus, moram suam hesternam, velut deorum quadam providentia inlatam, ait saluti sibi atque illis fuisse.

ab Turno dici sibi et primoribus populorum parari necem, ut Latinorum solus imperium teneat. adgressurum fuisse hesterno die in concilio; dilatam rem esse, quod auctor concilii afuerit, quem maxime peteret.