Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

inde tanto beneficio et inter mulieres familiaritatem auctam, et puerum, ut in domo a parvo eductum, in caritate atque honore fuisse; fortunam matlis, quod capta patria in hostium manus venerit, ut serva natus crederetur, fecisse.

duodequadragesimo ferme anno, ex quo regnare coeperat Tarquinius, non apud regem modo sed apud patres plebemque longe maximo honore Servius Tullius erat.

Anci filii duo, etsi antea semper pro indignissimo habuerant se patrio regno tutoris fraude pulsos, regnare Romae advenam non modo vicinae sed ne Italicae quidem stirpis, inpensius iis indignitas crescere,

si ne ab Tarquinio quidem ad se rediret regnum, sed praeceps inde porro ad servitia caderet, ut

47
in eadem civitate post centesimum fere annum quod Romulus, deo prognatus, deus ipse, tenuerit regnum, donec in terris fuerit, id servus serva natus possideat. cum commune Romani nominis praecipue id domus suae dedecus fore, si Anci regis virili stirpe salva non modo advenis sed servis etiam regnum Romae pateret.

ferro igitur arcere contumeliam statuunt. sed et iniuriae dolor in Tarquinium ipsum magis quam in Servium eos stimulabat, et quia gravior ultor caedis, si superesset, rex futurus erat quam privatus, Servio occiso quemcumque alium generum delegisset, eundem regni heredem facturus videbatur,