The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Collatia et quidquid citra Collatiam agri erat, Sabinis ademptum; Egerius — hic filius erat regis — Collatiae in praesidio relictus. deditosque Collatinos ita accipio eamque deditionis formulam esse;

rex interrogavit: “estisne vos legati oratoresque missi a populo Conlatino, ut vos populumque dederetis?” sumus. “estne populus in sua potestate?” est. “deditisne vos populumque , urbem, agros, aquam, terminos, delubra, utensilia, divina humanaque omnia in meam populique Romani dicionem?”

dedimus. “at ego recipio.” bello Sabino perfecto Tarquinius triumphans Romam redit. inde Priscis Latinis bellum fecit.

ubi nusquam ad universae rei dimicationem ventum est; ad singula oppida circumferendo arma omne nomen Latinum domuit. Corniculum, Ficulea vetus, Cameria, Crustumerium, Ameriola, Medullia, Nomentum, haec de Priscis Latinis aut qui ad Latinos defecerant, capta oppida. pax deinde est facta.

maiore inde animo pacis opera inchoata, quam quanta mole gesserat bella, ut non quietior populus domi esset, quam militiae fuisset;

nam et muro lapideo, cuius exordium operis Sabino bello turbatum erat, urbem, qua nondum munierat, cingere parat et infima urbis loca circa forum aliasque interiectas collibus convalles, quia ex planis locis facile evehebant aquas, cloacis fastigio in Tiberim ductis siccat et aream ad aedem in Capitolio Iovis,

quam voverat bello Sabino, iam praesagiente animo futuram olim amplitudinem loci occupat fundamentis.