Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

legatus ubi ad fines eorum venit, unde res repetuntur, capite velato filo — lanae velamen est — “audi, Iuppiter,” inquit; “audite, fines” — cuiuscumque gentis sunt, nominat — ; “audiat fas: ego sum publicus nuntius populi Romani; iuste pieque legatus venio verbisque meis fides sit.” peragit deinde postulata.

inde testem facit: “si ego iniuste inpieque illos homines illasque res dedier mihi exposco, patriae compotem me numquam siris esse.” haec,

cum finis superscandit, haec, quicumque ei primus vir obvius fuit, haec portam ingrediens, haec forum ingressus paucis verbis carminis concipiendique iuris iurandi mutatis peragit.

si non deduntur, quos exposcit, diebus

39
tribus et triginta — tot enim sollemnes sunt — peractis bellum ita indicit:

“audi, Iuppiter, et tu, Iane Quirine, diique omnes caelestes vosque, terrestres, vosque, inferni, audite: ego vos testor populum illum” — quicumque est, nominat — “iniustum esse neque ius persolvere. sed de istis rebus in patria maiores natu consulemus, quo pacto ius nostrum adipiscamur.” is nuntius Romam ad consulendum redit. confestim rex his ferme verbis patres consulebat:

“quarum rerum, litium, causarum condixit pater patratus populi Romani Quiritium patri patrato Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis, quas res nec dederunt nec solverunt nec fecerunt, quas res dari, solvi, fieri oportuit, die” inquit ei, quem primum sententiam rogabat, “quid censes?”

ille: “puro pioque duello quaerendas censeo itaque consentio consciscoque.” inde ordine alii rogabantur; quandoque pars maior eorum, qui aderant, in eandem sententiam ibat, bellum erat consensum. fieri solitum, ut fetialis hastam ferratam aut sanguineam praeustam ad fines eorum ferret et non minus tribus puberibus praesentibus diceret:

“quod populi Priscorum Latinorum hominesque Prisci Latini adversus populum Romanum Quiritium fecerunt, deliquerunt, quod populus Romanus Quiritium bellum cum Priscis Latinis iussit esse senatusque populi Romani Quiritium censuit, consensit, conscivit, ut bellum cum Priscis Latinis fieret, ob eam rem ego populusque Romanus populis Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis bellum indico facioque.” id ubi dixisset, hastam in fines eorum emittebat.

hoc modo ab Latinis repetitae res ac bellum indictum, moremque eum posteri acceperunt.