Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

is Ascanius, ubicumque et quacumque matre genitus — certe natum Aenea constat — , abundante Lavini multitudine florentem iam, ut res erant, atque opulentam urbem matri seu novercae reliquit, novam ipse aliam sub Albano monte condidit, quae ab situ porrectae in dorso urbis Longa Alba appellata.

inter Lavinium conditum et Albam Longam coloniam deductam triginta ferme interfuere anni. tantum tamen opes creverant maxime fusis Etruscis, ut ne morte quidem Aeneae nec deinde inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis regni movere arma aut Mezentius Etruscique aut ulli alii accolae ausi sint.

pax ita convenerat, ut Etruscis Latinisque

7
fluvius Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis esset.

Silvius deinde regnat, Ascanii filius, casu quodam in silvis natus. is Aeneam Silvium creat; is deinde Latinum Silvium.

ab eo coloniae aliquot deductae, Prisci Latini appellati.

mansit Silviis postea omnibus cognomen, qui Albae regnaverunt. Latino Alba ortus, Alba Atys, Atye Capys, Capye Capetus, Capeto Tiberinus, qui in traiectu Albulae amnis submersus celebre ad posteros nomen flumini dedit.

Agrippa inde, Tiberini filius, post Agrippam Romulus Silvius a patre accepto imperio regnant. Aventino fulmine ipse ictus regnum per manus tradidit. is sepultus in eo colle, qui nunc pars Romanae est urbis, cognomen colli fecit.

Proca deinde regnat. is Numitorem atque Amulium procreat; Numitori, qui stirps maximus erat, regnum vetustum Silviae gentis legat. plus tamen vis potuit quam voluntas patris aut verecundia aetatis. pulso fratre Amulius regnat.

addit sceleri scelus; stirpem fratris virilem interimit; fratris filiae Reae Silviae per speciem honoris, cum Vestalem eam legisset, perpetua virginitate spem partus adimit.