Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

haud ambigam — quis enim rem tam veterem pro certo adfirmet? — , hicine fuerit Ascanius an maior quam hic, Creusa matre Ilio incolumi natus comesque inde paternae fugae, quem Iulum eundem Iulia gens auctorem nominis sui nuncupat.

is Ascanius, ubicumque et quacumque matre genitus — certe natum Aenea constat — , abundante Lavini multitudine florentem iam, ut res erant, atque opulentam urbem matri seu novercae reliquit, novam ipse aliam sub Albano monte condidit, quae ab situ porrectae in dorso urbis Longa Alba appellata.

inter Lavinium conditum et Albam Longam coloniam deductam triginta ferme interfuere anni. tantum tamen opes creverant maxime fusis Etruscis, ut ne morte quidem Aeneae nec deinde inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis regni movere arma aut Mezentius Etruscique aut ulli alii accolae ausi sint.

pax ita convenerat, ut Etruscis Latinisque

7
fluvius Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis esset.

Silvius deinde regnat, Ascanii filius, casu quodam in silvis natus. is Aeneam Silvium creat; is deinde Latinum Silvium.

ab eo coloniae aliquot deductae, Prisci Latini appellati.

mansit Silviis postea omnibus cognomen, qui Albae regnaverunt. Latino Alba ortus, Alba Atys, Atye Capys, Capye Capetus, Capeto Tiberinus, qui in traiectu Albulae amnis submersus celebre ad posteros nomen flumini dedit.

Agrippa inde, Tiberini filius, post Agrippam Romulus Silvius a patre accepto imperio regnant. Aventino fulmine ipse ictus regnum per manus tradidit. is sepultus in eo colle, qui nunc pars Romanae est urbis, cognomen colli fecit.

Proca deinde regnat. is Numitorem atque Amulium procreat; Numitori, qui stirps maximus erat, regnum vetustum Silviae gentis legat. plus tamen vis potuit quam voluntas patris aut verecundia aetatis. pulso fratre Amulius regnat.

addit sceleri scelus; stirpem fratris virilem interimit; fratris filiae Reae Silviae per speciem honoris, cum Vestalem eam legisset, perpetua virginitate spem partus adimit.

sed debebatur, ut opinor, fatis tantae origo urbis maximique secundum deorum opes principium. vi compressa Vestalis cum geminum partum edidisset,

seu ita rata, seu quia deus auctor culpae honestior erat, Martem incertae stirpis patrem nuncupat.

sed nec dii nec homines aut ipsam aut stirpem a crudelitate regia vindicant;

sacerdos vincta in custodiam datur; pueros in profluentem aquam mitti iubet. forte quadam divinitus super ripas Tiberis effusus lenibus stagnis nec adiri usquam ad iusti cursum poterat amnis et posse quamvis languida mergi aqua infantes spem ferentibus dabat.

ita, velut defuncti regis imperio, in proxima eluvie, ubi nunc ficus Ruminalis est — Romularem vocatam ferunt — , pueros exponunt. vastae tum in his locis solitudines erant.