Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ad haec Albana pubes inermis ab armatis saepta in variis voluntatibus communi tamen metu cogente silentium tenet.

tum Tullus “Metti Fufeti” inquit, “si ipse discere posses fidem ac foedera servare, vivo tibi ea disciplina a me adhibita esset; nunc, quoniam tuum insanabile ingenium est, at tu tuo supplicio doce humanum genus ea sancta credere, quae a te violata sunt. ut igitur paulo ante animum inter Fidenatem Romanamque rem ancipitem gessisti, ita iam corpus passim distrahendum dabis.”

exinde duabus admotis quadrigis in currus earum distentum inligat Mettium, deinde in diversum iter equi concitati lacerum in utroque curru corpus, qua inhaeserant vinculis membra, portantes.

avertere omnes ab tanta foeditate spectaculi oculos. primum ultimumque illud supplicium apud Romanos exempli parum memoris legum humanarum

35
fuit; in aliis gloriari licet nulli gentium mitiores placuisse poenas.

inter haec iam praemissi Albam erant equites, qui multitudinem traducerent Romam. legiones deinde ductae ad diruendam urbem.

quae ubi intravere portas, non quidem fuit tumultus ille nec pavor, qualis captarum esse urbium solet, cum effractis portis stratisve ariete muris aut arce vi capta clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia ferro flammaque miscet;

sed silentium triste ac tacita maestitia ita defixit omnium animos, ut prae metu obliti, quid relinquerent, quid secum ferrent, deficiente consilio rogitantesque alii alios nunc in liminibus starent, nunc errabundi domos suas ultimum illud visuri pervagarentur.

ut vero iam equitum clamor exire iubentium instabat, iam fragor tectorum, quae diruebantur, ultimis urbis partibus audiebatur pulvisque ex distantibus locis ortus velut nube inducta omnia inpleverat, raptim quibus quisque poterat elatis cum larem ac penates tectaque, in quibus natus quisque educatusque esset, relinquentes exirent,

iam continens agmen migrantium inpleverat vias, et conspectus aliorum mutua miseratione integrabat lacrimas, vocesque etiam miserabiles exaudiebantur mulierum praecipue, cum obsessa ab armatis templa augusta praeterirent ac velut captos relinquerent deos.

egressis urbe Albanis Romanus passim publica privataque omnia tecta adaequat solo, unaque hora quadringentorum annorum opus, quibus Alba steterat, excidio ac ruinis dedit; templis tamen deum — ita enim edictum ab rege fuerat — temperatum est.