Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quo postquam fuga inclinavit, alii arma foede iactantes in aquam caeci ruebant, alii, dum cunctantur in ripis, inter fugae pugnaeque consilium oppressi. non alia ante Romana pugna atrocior fuit.

tum Albanus exercitus, spectator certaminis, deductus in campos. Mettius devictos hostes gratulatur; contra Tullus Mettium benigne adloquitur. quod bene vertat, castra Albanos Romanis castris iungere iubet; sacrificium lustrale in diem posterum parat.

ubi inluxit, paratis omnibus, ut adsolet, vocari ad contionem utrumque exercitum iubet. praecones ab extremo orsi primos excivere Albanos. hi novitate etiam rei moti, ut regem Romanum contionantem audirent, proximi constitere.

ex conposito armata circumdatur Romana legio; centurionibus datum negotium erat, ut sine mora imperia exequerentur.

ita Tullus infit: “Romani, si umquam ante alias ullo in bello fuit, quod primum dis immortalibus gratias ageretis, deinde vestrae ipsorum virtuti, hesternum id proelium fuit. dimicatum est enim non magis cum hostibus

34
quam, quae dimicatio maior atque periculosior est, cum proditione ac perfidia sociorum.

nam, ne vos falsa opinio teneat, iniussu meo Albani subiere ad montes, nec imperium illud meum, sed consilium et imperii simulatio fuit, ut nec vobis ignorantibus deseri vos averteretur a certamine animus et hostibus circumveniri se ab tergo ratis terror ac fuga iniceretur.