Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nec illud proelium fuit. Romanus “duos” inquit “fratrum Manibus dedi; tertium causae belli huiusce, ut Romanus Albano imperet, dabo.” male sustinenti arma gladium superne iugulo defigit; iacentem spoliat.

Romani ovantes ac gratulantes Horatium accipiunt eo maiore cum gaudio, quo prope metum res fuerat. ad sepulturam inde suorum nequaquam paribus animis vertuntur, quippe imperio alteri aucti, alteri dicionis alienae facti.

sepulcra extant, quo quisque loco cecidit, duo Romana uno loco propius Albam, tria Albana Romam versus, sed distantia locis, ut et pugnatum est.

priusquam inde digrederentur, roganti Mettio, ex foedere icto quid imperaret, imperat Tullus, uti iuventutem in armis habeat; usurum se eorum opera, si bellum cum Veientibus foret. ita exercitus inde domos abducti.

princeps Horatius ibat trigemina spolia prae se gerens; cui soror virgo, quae desponsa uni ex Curiatiis fuerat, obvia ante portam Capenam fuit; cognitoque super umeros fratris paludamento sponsi, quod ipsa confecerat, solvit crines et flebiliter nomine sponsum mortuum appellat.

movet feroci iuveni animum conploratio sororis in victoria sua tantoque gaudio publico. stricto itaque gladio simul verbis increpans transfigit puellam.

“abi hinc cum inmaturo amore ad sponsum” inquit, “oblita fratrum mortuorum vivique, oblita patriae.

sic eat, quaecumque Romana lugebit hostem.” atrox visum id facinus patribus plebique,

31
sed recens meritum facto obstabat. tamen raptus in ius ad regem. rex, ne ipse tamen tristis ingratique ad vulgus iudicii ac secundum iudicium supplicii auctor esset, concilio populi advocato “duumviros” inquit, “qui Horatio perduellionem iudicent, secundum legem facio.”

lex horrendi carminis erat: duumviri perduellionem iudicent; si a duumviris provocarit, provocatione certato; si vincent, caput obnubito; infelici arbori reste suspendito; verberato vel intra pomerium vel extra pomerium.

hac lege duumviri creati. qui se absolvere non rebantur ea lege ne innoxium posse, cum condemnassent, alter ex iis “P. Horati, tibi perduellionem iudico” inquit;