Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tamen, si vana adferantur, in aciem educit. exeunt contra et Albani. postquam structi utrimque stabant, cum paucis procerum in medium duces procedunt.

ibi infit Albanus: “iniurias et non redditas res ex foedere quae repetitae sint et ego regem nostrum Cluilium causam huiusce esse belli audisse videor nec te dubito, Tulle, eadem prae te ferre; sed si vera potius quam dictu speciosa dicenda sunt, cupido duos cognatos vicinosque populos ad arma stimulat.

neque, recte an perperam, interpreter; fuerit ista eius deliberatio, qui bellum suscepit; me Albani gerendo bello ducem creavere. illud te, Tulle, monitum velim: Etrusca res quanta circa nos teque maxime sit, quo propior es Tuscis, hoc magis scis. multum illi terra, plurimum mari pollent.

memor esto, iam cum signum pugnae dabis, has duas acies spectaculo fore, ut fessos confectosque, simul victorem ac victum, adgrediantur. itaque, si nos di amant, quoniam non contenti libertate certa in dubiam imperii servitiique aleam imus, ineamus aliquam viam, qua, utri utris imperent, sine magna clade, sine multo sanguine utriusque populi decerni possit.”

haud displicet res Tullo, quamquam cum indole animi tum spe victoriae ferocior erat. quaerentibus utrimque ratio initur, cui et fortuna ipsa praebuit materiam.

forte in duobus tum exercitibus erant trigemini fratres nec aetate nec viribus dispares. Horatios Curiatiosque fuisse satis constat, ferme res antiqua alia est nobilior; tamen in re tam clara nominum error manet, utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint. auctores utroque trahunt; plures tamen invenio,

28
qui Romanos Horatios vocent; hos ut sequar, inclinat animus.

cum trigeminis agunt reges, ut pro sua quisque patria dimicent ferro: ibi imperium fore, unde victoria fuerit. nihil recusatur; tempus et locus convenit.

priusquam dimicarent, foedus ictum inter Romanos et Albanos est his legibus, ut, cuius populi cives eo certamine vicissent, is alteri populo cum bona pace imperitaret.