Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Numae morte ad interregnum res rediit. inde Tullum Hostilium, nepotem Hostili, cuius in infima arce clara pugna adversus Sabinos fuerat, regem populus iussit;

patres auctores facti. hic non solum proximo regi dissimilis sed ferocior etiam quam Romulus fuit. cum aetas viresque tum avita quoque gloria animum stimulabat. senescere igitur civitatem otio ratus undique excitandi belli quaerebat. forte evenit,

ut agrestes Romani ex Albano agro, Albani ex Romano praedas in vicem agerent.

imperitabat C. Cluilius Albae. utrimque legati fere sub

26
idem tempus ad res repetendas missi. Tullus praeceperat suis, ne quid prius quam mandata agerent; satis sciebat negaturum Albanum; ita pie bellum indici posse.

ab Albanis socordius res acta: excepti hospitio ab Tullo blande ac benigne, comiter regis convivium celebrant. tantisper Romani et res repetiverant priores et neganti Albano bellum in tricesimum diem indixerant.

haec renuntiant Tullo. legatis Tullus dicendi potestatem, quid petentes venerint, facit. illi omnium ignari primum purgando terunt tempus: se invitos quicquam, quod minus placeat Tullo, dicturos, sed imperio subigi; res repetitum se venisse; ni reddantur, bellum indicere iussos.