Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

qui discerptum regem patrum manibus taciti arguerent; manavit enim haec quoque, sed perobscura fama; illam alteram admiratio viri et pavor praesens nobilitavit.

et consilio etiam unius hominis addita rei dicitur fides. namque Proculus Iulius, sollicita civitate desiderio regis et infensa patribus, gravis, ut traditur, quamvis magnae rei auctor, in contionem prodit.

“Romulus” inquit, “Quirites, parens urbis huius, prima hodierna luce caelo repente se mihi obvium dedit. cum perfusus horrore venerabundus adstitissem, petens precibus, ut contra intueri fas esset,

“abi, nuntia” inquit “Romanis caelestes ita velle; ut mea Roma caput orbis terrarum sit; proinde rem militarem colant sciantque et ita posteris tradant nullas opes humanas armis Romanis resistere posse.”

“haec” inquit “locutus sublimis abiit.” mirum, quantum illi viro nuntianti haec fidei fuerit quamque desiderium Romuli apud plebem exercitumque facta inmortalitatis lenitum sit.

patrum interim animos certamen regni ac cupido

21
versabat. necdum ad singulos, quia nemo magnopere eminebat in novo populo, pervenerat; factionibus inter ordines certabatur.

oriundi ab Sabinis, ne, quia post Tatii mortem ab sua parte non erat regnatum, in societate aequam possessionem imperii amitterent, sui corporis creari regem volebant;

Romani veteres peregrinum regem aspernabantur. in variis voluntatibus regnari tamen omnes volebant libertatis dulcedine nondum experta.

timor deinde patres incessit, ne sine imperio, exercitum sine duce multarum circa civitatium inritatis animis vis aliqua externa adoriretur. et esse igitur aliquod caput placebat, et nemo alteri concedere in animum inducebat.

ita rem inter se centum patres decem decuriis factis singulisque in singulas decurias creatis, qui summae rerum praeessent, consociant. decem imperitabant; unus cum insignibus imperii et lictoribus erat;

quinque dierum spatio finiebatur imperium ac per omnes in orbem ibat; annuumque intervallum regni id ab re, quod nunc quoque tenet nomen, interregnum appellatum. fremere deinde plebs multiplicatam servitutem,