Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

inde subito exorti Romani transversam invadunt hostium aciem; addunt pavorem mota e castris signa eorum, qui in praesidio relicti fuerant; ita multiplici

19
terrore perculsi Fidenates prius paene, quam Romulus quique cum eo erant circumagerent frenis equos, terga vertunt;

multoque effusius, quippe vera fuga, qui simulantes paulo ante secuti erant, oppidum repetebant. non tamen eripuere se hosti;

haerens in tergo Romanus, priusquam fores portarum obicerentur, velut agmine uno inrumpit.

belli Fidenatis contagione inritati Veientium animi et consanguinitate — nam Fidenates quoque Etrusci fuerunt — , et quod ipsa propinquitas loci, si Romana arma omnibus infesta finitimis essent, stimulabat, in fines Romanos excucurrerunt populabundi magis quam iusti more belli.

itaque non castris positis, non expectato hostium exercitu raptam ex agris praedam portantes Veios rediere. Romanus contra, postquam hostem in agris non invenit, dimicationi ultimae instructus intentusque Tiberim transit.

quem postquam castra ponere et ad urbem accessurum Veientes audivere, obviam egressi, ut potius acie decernerent, quam inclusi de tectis moenibusque dimicarent.

ibi viribus nulla arte adiutis tantum veterani robore exercitus rex Romanus vicit persecutusque fusos ad moenia hostes urbe valida muris ac situ ipso munita abstinuit; agros rediens vastat ulciscendi magis quam praedae studio.

eaque clade haud minus quam adversa pugna subacti Veientes pacem petitum oratores Romam mittunt. agri parte multatis in centum annos indutiae datae.

haec ferme Romulo regnante domi militiaeque gesta, quorum nihil absonum fidei divinae originis divinitatisque post mortem creditae fuit, non animus in regno avito recuperando, non condendae urbis consilium, non bello ac pace firmandae.

ab illo enim profecto viribus datis tantum valuit, ut in quadraginta deinde annos tutam pacem haberet.