Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

iam admodum mitigati animi raptis erant; at raptarum parentes tum maxime sordida veste lacrimisque et querellis civitates concitabant. nec domi tantum indignationes continebant, sed congregabantur undique ad T. Tatium, regem Sabinorum, et legationes eo, quod maximum Tatii nomen in iis regionibus erat, conveniebant.

Caeninenses Crustuminique et Antemnates erant, ad quos eius iniuriae pars pertinebat. lente agere his Tatius Sabinique visi sunt; ipsi inter se tres populi communiter bellum parant.

ne Crustumini quidem atque Antemnates pro ardore iraque Caeninensium satis se inpigre movent; ita per se ipsum nomen Caeninum in agrum Romanum impetum facit.

sed effuse vastantibus fit obvius cum exercitu Romulus levique certamine docet vanam sine viribus iram esse. exercitum fundit fugatque, fusum persequitur; regem in proelio obtruncat et spoliat; duce hostium occiso urbem primo impetu capit.

inde exercitu victore reducto ipse, cum factis vir magnificus tum factorum ostentator haud minor, spolia ducis hostium caesi suspensa fabricato ad id apte ferculo gerens in Capitolium escendit ibique ea cum ad quercum pastoribus sacram deposuisset, simul cum dono designavit templo Iovis finis cognomenque addidit deo.

“Iuppiter Feretri” inquit, “haec tibi victor Romulus rex regia arma fero templumque his regionibus, quas modo animo metatus sum, dedico, sedem opimis spoliis, quae regibus ducibusque hostium caesis

15
me auctorem sequentes posteri ferent.”

haec templi est origo, quod primum omnium Romae sacratum est. ita deinde diis visum, nec inritam conditoris templi vocem esse, qua laturos eo spolia posteros nuncupavit, nec multitudine conpotum eius doni vulgari laudem. bina postea inter tot annos, tot bella opima parta sunt spolia; adeo rara eius fortuna decoris fuit.