Ars Poetica
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- prima cadunt: ita verborum vetus interit aetas,
- et iuvenum ritu florent modo nata vigentque.
- debemur morti nos nostraque: sive receptus
- terra Neptunus classes Aquilonibus arcet,
- regis opus, sterilisve diu palus aptaque remis
- vicinas urbes alit et grave sentit aratrum,
- seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis
- doctus iter melius: mortalia facta peribunt,
- nedum sermonum stet honos et gratia vivax.
- multa renascentur quae iam cecidere cadentque
- quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus,
- quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi.
- res gestae regumque ducumque et tristia bella
- quo scribi possent numero, monstravit Homerus;
- versibus inpariter iunctis querimonia primum,
- post etiam inclusa est voti sententia compos;
- quis tamen exiguos elegos emiserit auctor,
- grammatici certant et adhuc sub iudice lis est;
- Archilochum proprio rabies armavit iambo;
- hunc socci cepere pedem grandesque cothurni,