Ars Poetica
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit,
- abstinuit venere et vino; qui Pythia cantat
- tibicen, didicit prius extimuitque magistrum.
- nunc satis est dixisse 'ego mira poemata pango;
- occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est
- et quod non didici sane nescire fateri'.
- ut praeco, ad merces turbam qui cogit emendas,
- adsentatores iubet ad lucrum ire poeta
- dives agris, dives positis in fenore nummis.
- si vero est, unctum qui recte ponere possit
- et spondere levi pro paupere et eripere artis
- litibus inplicitum, mirabor, si sciet inter-
- noscere mendacem verumque beatus amicum.
- tu seu donaris seu quid donare voles cui,
- nolito ad versus tibi factos ducere plenum
- laetitiae; clamabit enim 'pulchre! bene! recte!'