Ars Poetica

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. tonsori Licino conmiserit. o ego laevus,
  2. qui purgor bilem sub verni temporis horam.
  3. non alius faceret meliora poemata; verum
  4. nil tanti est. ergo fungar vice cotis, acutum
  5. reddere quae ferrum valet exsors ipsa secandi;
  6. munus et officium, nil scribens ipse, docebo,
  7. unde parentur opes, quid alat formetque poetam,
  8. quid deceat, quid non, quo virtus, quo ferat error.
  9. scribendi recte sapere est et principium et fons.
  10. rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae
  11. verbaque provisam rem non invita sequentur.
  12. qui didicit, patriae quid debeat et quid amicis,
  13. quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes,
  14. quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae
  15. partes in bellum missi ducis, ille profecto
  16. reddere personae scit convenientia cuique.