Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. cum segetes occat tibi mox frumenta daturas,[*]()
  2. te dominum sentit, das nummos, accipis uvam,
  3. pullos, ova, cadum temeti: nempe modo isto
  4. paulatim mercaris agrum, fortasse trecentis
  5. aut etiam supra nummorum milibus emptum.
  6. quid refert, vivas numerato nuper an olim?
  7. p.438
  8. emptor Aricini quondam [*]() Veientis et arvi
  9. emptum cenat holus, quamvis aliter putat; emptis
  10. sub noctem gelidam lignis calefactat aënum;
  11. sed vocat usque suum, qua [*]() populus adsita certis
  12. limitibus vicina refugit [*]() iurgia; tamquam
  13. sit proprium quicquam, puncto quod mobilis horae
  14. nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema
  15. permutet dominos et cedat in altera iura.
  16. sic [*]() quia perpetuus nulli datur usus, et heres
  17. heredem alterius [*]() velut unda supervenit undam,
  18. quid vici prosunt aut horrea? quidve Calabris
  19. saltibus adiecti Lucani, si metit Orcus
  20. grandia cum parvis, non exorabilis auro?
  21. Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas,