Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. praecipue cum se numeris commendat et arte;
  2. discit [*]() enim citius meminitque libentius illud
  3. quod quis deridet, quam quod probat et veneratur.
  4. nil moror officium quod me gravat, ac neque ficto
  5. in peius voltu proponi cereus usquam
  6. nec prave factis decorari versibus opto,
  7. ne rubeam pingui donatus munere, et una
  8. cum scriptore meo, capsa porrectus [*]() operta, [*]()
  9. deferar in vicum vendentem tus et odores et piper
  10. et quidquid chartis amicitur ineptis.[*]()