Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. sollicito damus aut fesso; cum laedimur, unum
  2. si quis amicorum est ausus reprehendere versum;
  3. cum loca iam recitata revolvimus irrevocati;
  4. cum lamentamur non apparere labores
  5. nostros et tenui deducta poemata filo;
  6. cum speramus eo rem venturam [*]() ut, simul atque
  7. carmina rescieris nos fingere, commodus ultro
  8. arcessas [*]() et egere vetes et scribere cogas.
  9. p.416
  10. sed tamen est operae pretium cognoscere, qualis
  11. aedituos habeat belli spectata domique
  12. Virtus, indigno non committenda poetae.
  13. gratus Alexandro regi magno fuit ille
  14. Choerilus, incultis qui versibus et male natis
  15. rettulit acceptos, regale nomisma, Philippos;
  16. sed veluti tractata notam labemque remittunt
  17. atramenta, fere scriptores carmine foedo
  18. splendida facta linunt, idem rex ille, poema
  19. qui tam ridiculum tam care prodigus emit,
  20. edicto vetuit, ne quis se praeter Apellen
  21. pingeret, aut alius Lysippo duceret aera