Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. palma negata macrum, donata reducit opimum.
  2. Saepe etiam audacem fugat hoc terretque poetam,
  3. quod numero plures, virtute et honore minores,
  4. indocti stolidique et depugnare parati,
  5. si discordet eques, media inter carmina poscunt
  6. aut ursum aut pugiles: his nam plebecula gaudet.[*]()
  7. verum equitis quoque iam migravit ab aure voluptas
  8. omnis ad incertos oculos et gaudia vana.
  9. quattuor aut pluris aulaea premuntur in horas,
  10. dum fugiunt equitum turmae peditumque catervae;
  11. mox trahitur manibus regum fortuna retortis,
  12. esseda festinant, pilenta, petorrita, naves,
  13. captivum portatur ebur, captiva Corinthus.
  14. si foret in terris, rideret Democritus, seu
  15. diversum confusa genus panthera camelo
  16. sive elephans albus volgi converteret [*]() ora;
  17. spectaret populum ludis attentius ipsis
  18. ut sibi praebentem nimio [*]() spectacula plura:
  19. scriptores autem narrare putaret asello
  20. fabellam surdo. nam quae pervincere voces