Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. adducit [*]() febris et testamenta resignat.
  2. quod si bruma nives Albanis illinet agris,
  3. ad mare descendet vates tuus et sibi parcet
  4. contractusque leget; te, dulcis amice, reviset
  5. cum Zephyris, si concedes,[*]() et hirundine prima.
  6. Non quo more piris vesci Calaber iubet hospes,
  7. tu me fecisti locupletem. vescere, sodes.
  8. iam satis est.at tu quantum vis tolle.benigne.
  9. non invisa feres pueris munuscula parvis.
  10. tam teneor dono, quam si dimittar onustus.
  11. ut libet; haec porcis hodie comedenda relinques.[*]()
  12. p.296
  13. prodigus et stultus donat quae spernit et odit;
  14. haec seges ingratos [*]() tulit et feret omnibus annis,
  15. vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus,
  16. nec tamen ignorat quid distent aera lupinis.
  17. dignum praestabo me etiam pro laude merentis.
  18. quod si me noles usquam discedere, reddes
  19. forte latus, nigros angusta fronte capillos,