Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. mercatur. ne [*]() te longis ambagibus [*]() ultra
  2. quam satis est morer, ex nitido fit rusticus atque
  3. sulcos et vineta crepat mera, praeparat ulmos,
  4. immoritur studiis et amore senescit habendi.
  5. verum ubi oves furto, morbo periere capellae,
  6. spem mentita seges, bos est enectus arando,
  7. offensus damnis media de nocte caballum
  8. arripit iratusque Philippi tendit ad aedis.
  9. quem simul aspexit scabrum intonsumque Philippus,
  10. durus, ait, “Voltei, nimis attentusque videris
  11. esse mihi.” “pol, me miserum, patrone, vocares,
  12. si velles,” inquit, “verum mihi ponere [*]() nomen.
  13. p.302
  14. quod te per Genium dextramque deosque Penatis
  15. obsecro et obtestor, vitae me redde priori!”
  16. Qui semel [*]() aspexit, quantum dimissa petitis
  17. praestent, mature redeat repetatque relicta.
  18. metiri se quemque suo modulo ae pede verum est.