Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. non invisa feres pueris munuscula parvis.
  2. tam teneor dono, quam si dimittar onustus.
  3. ut libet; haec porcis hodie comedenda relinques.[*]()
  4. p.296
  5. prodigus et stultus donat quae spernit et odit;
  6. haec seges ingratos [*]() tulit et feret omnibus annis,
  7. vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus,
  8. nec tamen ignorat quid distent aera lupinis.
  9. dignum praestabo me etiam pro laude merentis.